The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 · Chapter 12End of Mandeville's Voyages. (2)
This chapter is not translated yet. You are reading the original.
De arboribus dantibus farinam, et mel, et venenum.
Iuxta istam Insulam est alia contrata vocata Panten, vel alio nomine Tathalamasim, [Marginal note: Vel Malasmi.] et Rex illius contratæ multas insulas habet sub se. In illa terra sunt arbores dantes farinam, et mel, et vinum, et etiam venenum periculosius quod sit in mundo, quia contra illud non est remedium, nisi vnum solum, et est illud. Si aliquis illud venenum sumpsisset, si velit liberari, sumat stercus hominis et cum aqua temperet, et in bona quantitate bíbat, et statim fugat venenum faciens exire per inferiores partes. Farinam autem faciunt arbores hoc modo, sunt magnæ et bassæ, et quandò inciduntur cum securi propè terram, exit de stipite liquor quidam secut gummæ, quem accipiunt homines et ponunt in sacculis de folijs factis, et per quindecim dies in sole dimittunt, et in fine decimi quinti diei ex isto liquore desiccato fit farina, quam primò ponunt in aqua maris, posteà lauant eam cum aqua dulci, et fit pasta valdè bona et odorifera, de qua faciunt cibos vel panes sicut placet eis. De quibus panibus ego comedi, et est panis exterius pulcher, sed interius aliquantulum niger. [Sidenote: Mare quod semper currit versus meridiem.] In hac contrata est mare mortuum quod semper currit versus meridiem, in quod si homo ceciderit, nunquam posteà comparet. In contrata illa inueniuntur Cannæ longissimæ plures passus habentes quàm 60 et sunt magnæ vt arbores. Aliæ etiam Cannæ sunt ibi quæ vocantur Cassan quæ per terram diriguntur vt gramen, et in quolibet nodo earum ramuli producuntur qui etiam prolongantur super terram per vnum miliare ferè: in hijs Cannis reperiuntur lapides, quorum si quis vnum super se portauerit, hon poterit incidi aliquo ferro, et ideò, communiter homines illius contratæ portant illos lapides super: Multi etiam faciunt pueros suos dum sunt parui incidi in vno brachio, et in vulnere ponunt vnum de illis lapidibus, et faciunt vulnus recludere se per vnum puluerem de quodam pisce, cuius nomen ignoro, qui puluis statim vulnus consolidat et sanat: et virtute illorum lapidum communitèr isti homines triumphant in bellis, et in mari, nec possent isti homines laedi per aliqua arma ferra: Vnum tamen remedium est, quod aduersarij illius gentis scientes virtutem lapidum, prouident sibi propugnacula ferrea contra spicula illorum, et arma venenata de veneno arborum, et in manu portant palos ligneos accutissimos et ita duros in extremitate sicut esset ferrum: Similitér sagittant cum sagittis sino ferro, et sic confundunt aliquos et perforant inermes ex lapidum securitate. [Sidenote: Vela ex arundinibus facta.] De istis etiam Cannis Cassan faciunt sibi vela pro suis nauibus et domunculas paruas, et multa sibi necessaria. [Sidenote: Campa.] Inde recessi per multas dietas ad aliud regnum vocatum Campa, pulcherrimum, et opulentissimum in omnibus victualibus. Cuius rex quamdo fui ibi tot habuit vxores, et alias mulieres, quod de illis 300. filios et filias habuit. Iste rex habet decies millesies et quatuor elephantum domesticorum, quos ita facit custodiri sicut inter nos custodiunt boues, vel greges in pascuis.
De multitudine Piscium, qui se proijciunt in aridam.
In hac contrata vnum mirabile valde reperitur, quod vnaquaeque generatio piscium in mari ad istam contratam venit in tanta quantitate, quod per magnum spatium maris nil videtur nisi dorsa piscium, et super aridam se proijciunt quando prope ripam sunt, et permittunt homines per tres dies venire, et de illis sumere quantum placuerint, et tunc redeunt ad mare: Post illam speciem per illum modum venit alia species, et offert se, et sic de omnibus speciebus, semel tamen tantum hoc faciunt in anno. Et quaesiui à gente illa quomodo et qualiter hoc possit fieri? responderunt quod hoc modo pisces per naturam docentur venire, et imperatorem suum reuereri. [Sidenote: Testitudines magnæ.] Ibi etiam sunt testudines ita magnæ sicut est vnus furnus, et multa alia vidi quæ incredibilia forent, nisi homo illa vidisset. In illa etiam contrata homo mortuus conburitur, et vxor viua cum eo, sicut superius de alia contrata dictum est, quia dicunt homines illi quod illa vadit ad alium mundum ad morandum cum eo, ne ibi aliam vxorem accipiat. [Sidenote: Moumoran.] Vltra transiui per mare Oceanum versus meridiem, et transiui per multas contratas et insulas, quarum vna vocatur Moumoran, et habet in circuitu 2000. milliaria, in qua homines portant facies caninas et mulieres similitèr, et vnum bouem adorant pro Deo suo, et ideo quilibet vnum bouem aureum vel argenteum in fronte portat: Homines illius contratæ et mulieres vadunt totaliter nudi, nisi quod vnum pannum lineum portant ante verenda sua. Homines illius regionis sunt maximi et fortissimi, et quia vadunt nudi, quando debent bellare, portant vnum scutum de ferro, quod cooperit eos à capite vsque ad pedes, et si contingat eos aliquem de aduersarijs capere in bello qui pecunia non possit redimi, statim comedunt eum; si autem possit se redimere pecunia, illum abire permittunt: Rex eorum portat 300. margaritas ad collum suum maximas et pulcherrimas, et 300. orationes omni die dicit Deo suo: Hic etiam portat in digito suo vnum lapidem longitudinis vnius spansæ, et dum habet illum videtur ab alijs quasi vna flamma ignis, et ideò nullus audet sibi appropinquare, et dicitur quòd non est lapis in mundo pretiosior illo. Magnus autem imperator Tartarorum de Katai, nunquam vi, nec pecunia, nec ingenio illum obtinere potuit, cùm tamen circa hoc laborauerit.
De Insula Ceilan, et de monte vbi Adam planxit Abel filium suum.
[Sidenote: Ceilan insula.] Transiui per aliam insulam vocatam Ceilan, quæ habet in ambitu plusquam duo millia milliaria, in qua sunt serpentes quasi infiniti, et maxima multitudo leonum, vrsarum, et omnium animalium rapacium, et siluestrium, et potissimè elephantum. In illa contrata est mons maximus, in quo dicunt gentes illius regionis quod Adam planxit Abel filium suum 500. annis. In medio illius montis est planicies pulcherrima, in qua est lacus paruus multum habens de aqua, et homines illi dicunt aquam illam fuisse de lachrymis Adæ et Euæ, sed probaui hoc falsum esse, quia vidi aquam in lacu scaturire: haec aqua plena est hirudinibus et sanguisugis, et lapidibus pretiosis; istos lapides rex non accepit sibi, sed semel vel bis in anno permittit pauperes sub aqua ire pro lapidibus, et omnes quot possunt colligere illis concedit, vt orent pro anima sua. Vt autem possint sub aqua ire accipiunt lymones, et cum illis vngunt se valdè benè, et sic nudos se in aquam submergunt, et sanguisugæ illis nocere non possunt. Ab isto lacu aqua exit et currit vsque ad mare, et in transitu quando retrahit se, fodiuntur Rubiæ, et adamantes, et margaritæ, et aliæ gemmæ pretiosæ: vndè opinio est quod rex ille magis abundat lapidibus pretiosis, quàm aliquis in mundo. In contrata illa sunt quasi omnia genera animalium et auium; et dixerunt mihi gentes illæ quod animalia illa nullum forensem inuadunt, nec offendunt, sed tantum homines illius regionis. Vidi in illa insula aues ita magnas sicut sunt hic anseres, habentes duo capita, et alia mirabilia quæ non scribo. [Sidenote: Bodin Insula.] Vltra versus meridiem transiui, et applicui, ad insulam quandam quæ vocatur Bodin, quod idem est quod immundum in lingua nostra. In ea morantur pessimi homines, qui comedunt carnes crudas, et omnem immunditiam faciunt quæ quasi excogitari non poterit; nam pater comedit filium et filius patrem, et maritus vxorem, et è contrario, et hoc per hunc modum: si pater alicuius infirmetur, filius vadet ad Astrologum sacerdotem, scz. rogans eum quod consulat Deum suum, si pater de tali infirmitate euadet, vel non. Tunc ambo vadunt ad idolum aureum, vel argenteum, facientes orationes in hac forma. Domine, tu es Deus noster, te adoramus, et rogamus vt nobis respondeas, debetnè talis à tali infirmitate mori vel liberari? Tunc Daemon respondet, et si dicat, viuet, filius vadit et ministrat illi vsque ad plenam conualescentiam: Si autem dicat, morietur, Sacerdos ibit ad eum, et vnum pannum super os eius ponet, et suffocabit eum, et ipsum mortuum incidet in frusta, et inuitabuntur omnes amici, et parentes eius ad comedendum eum cum canticis, et omni laetitia, ossa tamen eius honorificè sepelient. Cum autem ego eos de tali ritu reprehendi, quaerens causam: Respondit vnus mihi, hoc facimus ne vermes carnes eius comedant, tunc eius anima magnam poenam sustinerit, nec poteram euellere eos ab isto errore: et multæ aliæ nouitates sunt ibi, quas non crederent, nisi qui viderent. Ego autem coram Deo nihil hic refero, nisi illud de quo certus sum sicut homo certificari poterit. De ista insula inquisiui à multis expertis, qui omnes vno ore responderunt mihi, dicentes, quod ista India 4400. insulas continet sub se, siue in se, in qua etiam sunt 64. reges coronati, et etiam dicunt quod maior pars illius insulæ benè inhabitatur. Et hic istius Indiæ facio finem.
De india superiori, et de Prouincia Manci.
In primis refero, quòd cum transirem per mare Oceanum per multas dietas versus Orientem, perueni ad illam magnam prouinciam Manci, quæ India vocatur à Latinis. De ista India superiori inquisiui à Christianis, Saracenis, idolatris, et omnibus, qui officiales sunt domini Canis magni, qui omnes vno ore responderunt, quod hæ prouincia Manci habet plusquam 2000, magnarum ciuitatum, et in ipsa est maxima copia omnium victualium, puta, panis, vini, risi, carnium, piscium, &c. Omnes homines istius prouinciæ sunt artifices et mercatores, qui pro quacunque penuria, dummodo proprijs manibus iuuare se possent per labores, nunquam ab aliquo eleemosynam peterent. Viri istius prouinciæ sunt satis formosi, sed pallidi, et rasas et paruas barbas habentes; foeminæ vero sunt pulcherrimæ inter omnes do mundo. Prima ciuitas ad quam veni de ista India vocatur Ceuskalon, [Marginal note: Vel Ceuscala.] et distat à mari per vnam dietam, positaque est super flumen, cuius aqua propè mare cui contignatur, ascendit super terram per 12. dietas. Totus populus illius Indiæ idolatrat. Ista autem ciuitas tantum nauigium habet, quod incredibile foret nisi videnti. [Sidenote: Hi sunt alcatrarsi vel onocratoli.] In hac ciuitate vidi quod 300. libræ de bono et recenti zinzibero habentur pro minori quam pro vno grosso: Ibi sunt anseres grossiores et pulchriores, et maius forum de illis, quam sit in mundo, vt credo, et sunt albissimi sicut lac, et habent vnum os super caput quantitatis oui, et habet colorem sanguineum, sub gula habent vnam pellem pendentem semipedalem: Pinguissimi sunt, et optimi fori: et ita est de anatibus, et gallinis, quæ magnæ sunt valdé in illa terra plusquam duæ de nostris. Ibi sunt serpentes maximi, et capiuntur et a gente illa comeduntur: vnde qui faceret festum solemne, et non daret serpentes, nihil reputaret se facere; breuiter in hac ciuitate sunt omnia victualia in maxima abundantia. Indè transiui per ciuitates multas, et veni ad ciuitatem nomine Kaitan, [Marginal note: Vel Zaiton.] in qua fratres Minores habent duo loca, ad quæ portaui de ossibus fratrum nostrorum pro fidi Christi interfectorum, de quibus supra. In hac est copia omnium victualium pro leuissimo foro, haec ciuitas ita magna est, sicut bis Bononia, et in ea multa monasteria religiosorum, qui omnes idolis seruiunt. In vno autem istorum monasteriorum ego fui, et dictum est mihi quòd inerant 3000. religiosorum habentium 11000. idoloram, et vnum illorum, quod quasi paruum inter caetera mihi videbatur, est ita magnum sicut Christophorus noster. Isti religiosi omni die pascunt Deos suos, vnde semel iui ad videntum comestionem illam, et vidi quòd illa quæ detulerunt sibi comestibilia sunt, et calidissima, et multum fumigantia, ita quòd fumus ascendit ad idola, et dixerunt Deos illo fumo recreari. Totum autem cibum illi reportauerunt et comederunt, et sic de fumo tantum Deos suos pauerunt.
De Ciuitate Fuko.
Vltra versus Orientem veni ad ciuitatem quæ vocatur Fuko, [Marginal note: Vel Foqaien.] cuius circuitus continet 30. milliaria, in qua sunt Galli maximi et pulcherrimi, et gallinæ ita albæ sicut nix, lanam solum pro pennis habentes sicut pecudes. Haec ciuitas pulcherrima est, et sita supra mare. Vltra iui per 18. dietas, et pertransij multas terras et ciuitates, et in transitu veni ad quendam montem magnum, et vidi quod in vno latere montis omnia animalia erant nigra vt carbo, et homines et mulieres diuersum modum viuendi habent: ab alio autem latere omnia animalia erant alba sicut nix, et homines totaliter diuersè ab alijs vixerunt. Ibi omnes foeminæ quæ sunt desponsatæ portant in signum quod habent maritos vnum magnum barile de cornu in capita. [Sidenote: Magnum flumen.] Inde transiui per 18. dietas alias, et veni ad quoddam magnum flumen, et intraui ciuitatem vnam, quæ transuersum illius fluminis habet pontem maximum, et hospitabar in domo vnius hospitarij, qui volens mihi complacere, dixit mihi: si velis videre piscari, veni mecum; et duxit me super pontem, et vidi in brachijs suis mergos ligatos super perticas, ad quorum gulam vbi ille ligauit vnum filum, ne illi capientes pisces, comederent eos: Postea in brachio vno posuit 3. cistas magnas, et tunc dissoluit mergos de perticis, qui statim in aquam intrauerunt, et pisces ceperunt, et cistas illas repleuerunt in pania hora, quibus repletis vir ille dissoluit fila à collis eorum, et ipsi reintrantes flumen se de piscibus recreauerunt, et recreati ad perticas redierunt, et se ligari sicut priùs permiserunt: Ego autem de illis piscibus comedi, et optimi mihi videbantur. [Sidenote: Aliâs Cansai, vel Quinzai.] Inde transiens per multas dietas veni ad vnam ciuitatem quæ vocatur Kanasia, quæ sonat in lingua nostro ciuitas coeli: Nunquam ita magnam ciuitatem vidi, Circuitus enim eus continet 100. millaria, nec in ea vidi spatium quin benè inhabitaretur; Imo vidi multas domus habentes 10. vel 12. solaria vnum supra aliud: haec habet suburbia maxima continentia maiorem populum quàm ipsa ciuitas contineat 12. portas habet principales, et in via de qualibet illarum portarum ad 8. milliaria sunt ciuitates fortè maiores vt æstimo, quàm est ciuitas Venetiarum, et Padua. Haec ciuitas sita est in aquis quæ semper stant, et nec fluunt, nec refluunt, vallum tamen habet propter ventum sicut ciuitas Venetiarum. In ea sunt plus decem mille et 2. pontium, quorum multos numeraui et transiui, et in qualibet ponte stant custodes ciuitatis continuè custodientes ciuitatem pro magno Cane imperatore Catai. Vnum mandatum dicunt gentes illius ciuitatis a domino se recepisse. Nam quilibet ignis soluit vnum balis, i. 5. cartas bombicis, qui unum florenum cum dimidio valent, et 10. vel 12. supellectiles facient vnum ignem, et sic pro vno igne soluent. Isti ignes sunt benè 85. Thuman, eum alijs 4. Saracenorum quæ faciunt 89. Thuma vero vnum decem milia ignium facit, reliqui autem de populo ciuitatis sunt alij Christiani, alij mercatores, et alij transeuntes per terram, vndè maximè fui miratus quo modo tot corpora hominum poterant simul habitare: in ea est maxima copia victualium, scz. panis et vini, et carnium de porco praecipué cum alijs necessarijs.
De monasterio vbi sunt multa animalia diuersa in quodam monte.
In illa ciuitate 4. fratres nostri conuerterant vnum potentem ad fidem Christi, in cuius hospitio continué habitabam, dum fui ibi, qui semèl dixit mihi, Ara, i. pater, vis tu venire et videre ciuitatem istam: et dixi quòd sic, et ascendimus vnam barcham, et iuimus ad vnum monasterium maximum, de quo vocauit vnum religiosum sibi notum, et dixit sibi de me. Iste Raban Francus, i. religiosus venit de indé vbi sol occidit, et nunc vadit Cambaleth, vt deprecetur vitam pro magno Cane, et ideò ostendas sibi aliquid, quòd si reuertatur ad contratas suas possit referre quod tale quid nouum vidi in Canasia ciuitate: tunc sumpsit ille religiosus duos mastellos magnos repletos reliquijs quæ supererant de mensa, et duxit me ad vnam perclusam paruam, quam aperuit cum claue, et aparuit, viridarium gratiosum et magnum in quod intrauimus, et in illo viridario stat vnas monticulus sicut vnum campanile, repletus amoenis herbis et arboribus, et dum staremus ibi, ipse sumpsit cymbalum, et incoepit percutere ipsum sicut percutitur quando monachi intrant refectorium, ad cuius sonitum multa animalia diuersa descenderunt de monte illo, aliqua vt simiæ, aliqua vt Cati, Maymones, et aliqua faciem hominis habentia, et dum sic starem congregauerunt se circa ipsum, 4000. de illis animalibus, et se in ordinibus collocauerunt, coram quibus posuit paropsidem et dabat eis comedere, et cum comedissent iterum cymbalum percussit, et omnia ad loca propria redierunt. Tunc admiratus inquisiui quæ essent animalia ista? Et respondit mihi quod sunt animæ nobilium virorum, quas nos hic pascimus amore Dei, qui regit orbem, et sicut vnus homo fuit nobilis, ita anima eius post mortem in corpus nobilis animalis intrat. Animæ verò simplicium et rusticorum, corpora vilium animalium intrant. Incoepi istam abusionem improbare, sed nihil valuit sibi, non enim poterat credere, quòd aliqua anima posset sine corpore manere. [Sidenote: Chilenso.] Indè transiui ad quandam ciuitatem nomine Chilenso, cuius muri per 40. milliaria circuerunt. In ista ciuitate sunt 360. pontes lapidei pulchriores quàm vnquam viderim, et benè inhabitatur, et nauigium maxinium habet, et copiam omnium victualium et aliorum bonorum. [Sidenote: Thalay. Kakam.] Inde iui ad quoddam flumen dictum Thalay, quod vbi est strictius habet in latitudine 7. milliaria, et illud flumen per medium terræ Pygmæorum transit, quorum ciuitas vocatur Kakam, quæ de pulchrioribus ciuitatibus mundi est. Isti Pigmaei habent longitudinem trium spansarum mearum, et faciunt maiora et meliora goton, et bombicinam quàm aliqui homines in mundo. Indè per illud flumen transiens, veni ad vnam ciuitatem Ianzu, in qua est vnus locus fratrum nostrorum, et sunt in ea tres ecclesiæ Nestorianorum: haec ciuitas nobilis est, et magna, habens in se 48. Thuman ignium, et in ea omnia victualia, et animalia in magna copia, de quo Christiani viuunt: Dominus istius ciuitatis solum de sale habet in redditibus 50. Thuman Balisi, et valet balisus vnum florenum cum dimidio: Ita quod vnum Thuman facit 15. millia florenorum, vnam tamen gratiam facit dominus populo, quia dimittit ei, ne sit caristia in eo, 200. Thuman. Habet haec ciuitas consuetudinem, quod quando vnus vult facere conuiuium amicis suis, ad hoc sunt hospitia deputata, et vbi ille circuit per hospites, dicens sibi tales amicos meos habebis, quos festabis nomine meo, et tantum in festo volo expendere, et per illum modum meliùs conuiuant amici in pluribus hospitijs quam facerent in vno. [Sidenote: Montu.] Per 10. milliaria ab ista ciuitate in capite fluminis Thalay est vna ciuitas vocata Montu, quæ maius nauigium habet, quàm viderim in toto mundo; Et omnes naues ibi sunt albæ sicùt nix, et in ipsis sunt hospitia, et multa alia quæ nullus homo crederet nisi viderentur.
De ciuitate Cambaleth.
[Sidenote: Caramoran.] Indè transiui per 8. dietas per multas terras et ciuitates, et veni tandem per aquam dulcem ad quandam ciuitatem nomine Leneyn, quæ est posita super flumen vocatum Caramoran, quod per medium Catai transit, et magnum damnum sibi infert, quando erumpit. Indè transiens per flumen versus Orientem per multas dietas et ciuitates, veni ad vnam ciuitatem nomine Sumacoto, quæ maiorem copiam habet de serico, quàm aliqua ciuitas in mundo: Quando enim est maior caristia Serici, ibi 40. libræ habentur pro minori quàm pro 8. grossis. In ea est copia omnium mercimoniorum et omnium victualium, panis, vini, carnium, piscium, et omnium specierum electarum. [Sidenote: Cambalec.] Inde transiui versus Orientem per multas ciuitates, et veni ad illam nobilem, et nominatam Cambaleth quæ est ciuitas multum antiqua, et veni ad Catai, et eam ceperunt Tartari: Et iuxta eam ad dimidium miliare aliam ciuitatem fecerunt, quæ vocatur Caido et haec 12. portas habet, et semper inter vnam et aliam sunt duo miliaria, et medium inter illas ciuitates benè inhabitatur, ita quòd faciunt quasi vnam ciuitatem; Et ambitus istarum duarum ciuitatum est plusquàm 40. milliaria. [Sidenote: Mandeuil cap. 33.] In hac ciuitate magnus imperator Canis habet sedem suam principalem, et suum magnum palatium, cuius muri bene 4. miliaria continent; et infra illud palatium sunt multa alia palatia dominorum de familia sua. In palatio etiam illo est vnus mons pulcherrimus consitus arboribus, propter quod mons viridis nominatur, et in monte palatium amoenissimum in quo communitèr Canis residet: A latere autem montis est vnus lacus magnus, supra quem pons pulcherrimus est factus, et in illo lacu est magna copia anserum et anatum, et omnium auium aquaticarum; et in silua montis copia omnium auium et ferarum siluestrium, et ideo quando dominus Canis vult venari non oportet eum exire palatium suum. Palatium vero principale, in quo sedes sua est, est magnum valde, et habet interius 14. columnas aureas, et omnes muri eius cooperti sunt pellibus rubeis quæ dicuntur nobiliores pelles de mundo: Et in medio palatij est vna pigna altitudinis duorum passuum, quæ tota est de vno lapide pretioso nomine merdochas; et est tota circumligata auro, et in quolibet angulo eius est vnum serpens de auro qui verberatos fortissimé: Habet etiam haec pignaretia de margaritis, et per istam pignam defertur potus per meatus et conductus qui in curia regis habetur; et iuxta eam pendent multa vasa aurea cum quibus volentes bibere possunt. In hoc autem palatio sunt multi pauones de auro; et cùm aliquis Tartarus facit festum domino suo, tunc quando conuiuantes collidunt manus suas præ gaudio et læticia, pauones emittunt alas suas, et expandunt caudas, et videntur tripudiare; Et hoc credo factura arte Magica, vel aliqua cautela subterranea.
De gloria magni Canis.
Qvando autem magnus ille Imperator Canis in sede sua imperiali residet, tunc a sinistro latere sedet Regina, et per vnum gradum inferius duo mulieres quas ipse tenet pro se; quando non potest ad Reginam accedere: In infimo autem gradu resident omnes dominae de sua parentela. Omnes autem mulieres nuptæ portant supra caput suum vnum pedem hominis, longitudinis vnius brachij cum dimidio; et subter illum pedem sunt pennæ gruis, et totus ille pes ornatur maximis margaritis. A latero verò dextro ipsius Canis residet filius eius primogenitus, regnaturus post ipsum, et inferius ipso omnes qui sunt de sanguine regio: Ibi etiam sunt 4. scriptores scribentes omnia verba quæ dicit rex; Ante cuius conspectum sunt Barones sui, et multi alij nobiles cum sua gente maxima, quorum nullus audet loqui nisi a domino licentia petatur exceptis fatuis et histrionibus, qui suum dominum consolari habent; Illi etiam nihil audent facere, nisi secundum quod Dominus voluerit eis legem imponere. Ante portam palatij sunt Barones custodientes, ne aliquis limen portæ tangat. Cùm autem ille Canis voluerit facere conuiuium, habet secum 14000. Barones portantes circulos, et coronulas in capite, et domino suo seruientes; Et quilibet portat vnam vestem de auro et margaritis tot quot valent plus quam decies millies florenorum. Curia eius optime ordinatur per denarios, centenarios, et millenarios, et taliter quòd quilibet in suo ordine peragit officium sibi deputatum, nec aliquis defectus reperitur. Ego frater Odoricus fui ibi per tres annos, et multotiens in istis festis suis fui, quià nos fratres minores in sua curia habemus locum nobis deputatum, et oportet nos semper ire, et dare sibi nostram benedictionem: et inquisiui ab illis de curia, de numero illorum qui sunt in curia domini, et responderunt mihi quod de histrionibus sunt bene 18. Thuman; Custodes autem canum et bestiarum, et auium sunt. 15. Thuman; Medici vero pro corpore Regis sunt 400. Christiani autem 8. et vnus Saracenus. Et ego quando fui ibi, hij omnes omnia necessaria tam ad victum, quam ad vestitum habebant de Curia domini Canis. Quando autem vult equitare de vna terra ad aliam, habet 4. exercitus equitum, et vnus per vnam dietam ipsum antecedit, secundus aliam, et tertius similitèr, et quartus; ita quod semper ipse se tenet in medio in modum crucis; et ita omnes exercitus habent omnes dietas suas ordinatas, quod inueniunt omnia victualia parata sine defectu. Illémet autem dominus Canis per illum modum vadit; Sedet in curru cum duabus rotis in quo facta est pulcherrima sella tota de lignis Aloe, et auro ornata, et margaritis maximis, et lapidibus pretiosis; et 4. Elephantes bene ordinati ducunt istum currum, quos praecedunt 4. equi altissimi optime cooperti. Iuxta currum à lateribus sunt 4. Barones tenentes currum, ne aliquis appropinquet domino suo. Supra currum sedent duo Gerfalcones albissimi, et dùm videt aues quos vult capere, dimittit Falcones volare, et capiunt eas; Et sic habet solatium suum equitando, et per iactum vnius lapidis nullus audet appropinquare currui nisi populus assignatus: vnde incredibile esset homini qui non vidisset de numero gentis suæ, et reginæ, et primogeniei sui. Istæ Dominus Canis imperium suum diuisit in 12. partes, et vna habet sub se 200. magnarum ciuitatum: vnde ita latum et longum est suum imperium, quod ad quamcunque partem iret, satis haberes facere in sex mensibus, exceptis insulis, quæ sunt bene 5000.
De hospitijs paratis per totum imperium pro transeuntibus.
Iste Dominus, vt transeuntes habeant omnia necessaria sua per totum suum imperium, fecit hospitia praeparari vbique per vias; in quibus sunt omnia parata quæ ad victualia pertinent: Cum autem aliqua nouitas oritur in imperio suo, tunc si distat, ambassiatores super equos vel dromedarios festinant, et cùm lassantur in cursu, pulsant cornu, et proximum hospitium parat vnum similitèr, equum, qui quando alius venit fessus accipit literam, et currit ad hospitium, et sic per hospitia, et per diuersos cursores rumor per 30. dietas, vno die naturali venit ad imperatorem; et ideò nihil ponderis potest fieri in imperio suo, quin statim scitur ab eo. Cum autem ipse Canis vult ire venatum; istum modum habet. Extra Cambaleth ad 20. dietas, est vna foresta quæ 6. dietas continet in ambitu; in qua sunt tot genera animalium et auium quòd mirabile est dicere: Ad illud nemus vadit in fine trium annorum vel quatuor cum tota gente, cum qua ipsum circuit, et canes intrare permittit, qui animalia, scilicet leones, ceruos, et alia animalia reducunt ad vnam planitiem pulcherrimam in medio nemoris, quia ex clamoribus canum maximè tremunt omnes bestiæ syluæ. Tunc accedit magnus Canis super tres elephantes et 5. sagittas mittit in totam multitudinem animalium, et post ipsum omnes Barones, et post ipsos alij de familia sua emittunt sagittas suas; et omnes sagittæ sunt signatæ certis signis et diuersis: Tunc vadit ad animalia interfecta, dimittens viua nemus reintrare vt aliàs habeat ex eis venationem suam, et quilibet illud animal habebit in cuius corpere inuenit sagittam suam quam iaciebat.
De quatuor festis quæ tenet in anno Canis in curia.
Quatuor magna festa in anno facit Dominus Canis, scilicet festum natiuitatis, festum circumcisionis, coronationis, et desponsationis suæ; et ad ista festa conuocat omnes Barones, et histriones, et omnes de parentela sua. Tunc domino Cane in suo throno sedente, accedunt Barones cum circulis et coronis in capite, vestiti vario modo, quia aliqui de viridi, scilicet primi, secundi de sanguineo, et tertij de croceo, et tenent in manibus vnam tabulam eburneam de dentibus Elephantum, et cinguntur cingulis aureis vno semisse latis, et stant pedibus silentium tenentes. Circa illos stant histriones cum suis instrumentis: In vno autem angulo cuiusdam magni palatij resident Philosophi omnes ad certas horas, et puncta attendentes: et cum deuenitur ad punctumn et horam petitam à philosopho, vnus praeco clamat valentèr. Inclinetis vos omnes imperatori vestro: tunc omnes Barones cadunt ad terram; et iterum clamat, Surgite omnes, et illi statim surgunt. Iterum philosophi ad aliud punctum attendunt, et cùm peruentum fuerit, iterum praeco clamat; ponite digitum in aurem, et statim dicit, extrahite ipsum; iterùm ad aliud punctum clamat, Buratate farinam: et multa alia faciunt, quæ omnia dicunt certam signifcationem habere, quæ scriberi nolui, nec curaui, quia vana sunt et risu digna. Cùm autem peruentum fuerit ad horam histrionum, time Philosophi dicunt, facite festum domino, et omnes pulsant instrumenta sua, et faciunt maximum sonitum; et statim alius clamat; Taceant omnes, et omnes tacent: Tunc accedunt histrionatrices ante dominum dulcitèr modulantes, quod mihi plus placuit. Tunc veniunt leones, et faciunt reuerentiam domino Cani; Et tunc histriones faciunt ciphos aureos plenos vino volare per aerem, et ad ora hominum se applicare vt bibant. Haec et multa alia mirabilia in curia illius Canis vidi, quæ nullus crederet nisi videret; et ideò dimitto ea. De alio mirabili audiui à fide dignis, quòd in vno regno istius Canis in quo sunt montes Kapsei (et dicitur illud regnum Kalor) nascuntur pepones maximi, qui quando sunt maturi aperiuntur, et intùs inuenitur vna bestiola similis vni agnello: sicut audiui quòd in mari Hybernico stant arbores supra ripam maris et portant fructum sicut essent cucurbitæ, quæ certo tempore cadunt in aquam et fiunt aues vocatæ Bernakles, et illud est verum.
De diuersis Prouincijs et ciuitatibus.
De isto imperio Katay recessi post tres annos, et transiui 50. dietas versus Occidentem; et tandem veni ad terram Pretegoani, cuius ciuitas principalis Kosan vocatur, quæ multas habet sub se ciuitates. [Sidenote: Casan.] Vltra per multas dietas iui, et perueni ad vnam prouinciam vocatam Kasan; et haec est secunda melior prouincia mundi, vt dicitur, et est optimè habitata: Sic quod quando exitur à porta vnius ciuitatis, videntur portæ alterius ciuitatis, sicut egomet vidi de multis. Latitudo Prouinciæ est 50. dietarum, et longitudo plusquam 60. In ea est maxima copia omnium victualium, et maximè castaneorum; et haec est vna de 12. prouincijs magni Canis. [Sidenote: Tibec regio aliàs Tebet Guillielmo de Rubricis.] Vltra veni ad vnum regnum vocatum Tibek quod est subiectum Cani, in quo est maior copia panis et vini, quam sit in toto mundo vt credo. Gens illius terræ moratur communiter in tenorijs factis ex feltris nigris: Principalis ciuitas sua murata est pulcherrimè ex lapidibus albissimis, et nigerrimis interescalariter dispositis et curiosè compositis, et omnes viæ eius optimè pouatæ. In ista contrata nullus audet effundere sanguinem hominis, nec alicuius animalis, ob reuerentiam vnius Idoli. In ista ciuitate moratur Abassi i. Papa eorum, qui est caput et princeps omnium Idolatrarum; quibus dat et distribuit beneficia secundum morem eorum; sicut noster Papa Romanus est caput omnium Christianorum. Foeminæ in hoc regno portant plusquam centum tricas, et habent duos dentes in ore ita longos sicut apri. Quando etiam pater alicuius moritur, tunc filius conuocat omnes sacerdotes et histriones, et dicit se velle patrem suum honorare, et facit eum ad campum duci sequentibus parentibus omnibus, amicis, et vicinis, vbi sacerdotes cum magna solemnitate amputant caput suum, dantes illud filio suo, et tunc totum corpus in frusta concidunt, et ibi dimittunt, cum orationibus cum eo redeuntes; [Sidenote: Eadem historia de eodem populo apud Guilielmum de Rubricis.] Tunc veniunt vultures, de monte assuefacti ad huiusmodi, et carnes omnes asportant: Et ex tunc currit fama de eo quòd sanctus est, quia angeli domini ipsum portant in paradisum: Et iste est maximus honor, quem reputat filius posse fieri patri suo mortuo: Tunc filius sumit caput patris, et coquit ipsum, et comedit, de testa eius faciens ciphum in quo ipse cum omnibus de domo et cognatione eius bibunt cum solemnitate et laetitia in memoriam patris comesti. Et multa vilia et abominabilia facit gens illa quæ non scribo, quia non valent, nec homines crederent nisi viderent.
De diuite qui pascitur à 50. Virginibus.
Dum fui in prouincia Manzi transiui iuxta palatium vnius hominis popularis, qui habuit 50. domicellas virgines sibi continuè ministrantes, in omnibus pascentes eum sicut auis auiculas, et habet semper 5. fercula triplicata; et quando pascunt eum, continuè cantant dulcissimè: Iste habet in redditibus Tagaris risi 30. Thuman, quorum quodlibet decies millies facit: vnum autem Tagar pondus est asini. Palatium suum duo millaria tenet in ambitu; cuius pauimentum semper vnum laterem habet aureum, alium argenteum: Iuxta ambitum istius palatij est vnus monticulus artificialis de auro et argento, super quo stant Monasteria, et campanilia, et alia delectabilia pro solatio illius popularis; Et dictum fuit mihi, quòd quatuor tales homines sunt in regno illo. [Sidenote: Mulierum parui pedes.] Nobilitas virorum est longos habere vngues in digitis, praecipue pollicis quibus circueunt sibi manus: Nobilitas autem et pulchritudo mulierem est pauos habere pedes: Et ideò matres quando filiæ suæ sunt tenellæ ligant pedes earum, et non dimittunt crescere. [Sidenote: Milestorite.] Vltra transiens versus meridiem applicui ad quandam contratam, quæ vocatur Milestorite, quæ pulchra est valdè et fertilis: Et in ista contrata erat vnus vocatus Senex de monte, qui inter duos montes fecerat sibi vnum murum circumuentem istos montes. Infra istum murum erant fontes pulcherrimi de mundo; Et iuxta fontes erant pulcherrimæ virgines in maximo numero, et equi pulcherrimi, et omni illud quod ad suauitatem, et delectationem corporis fieri poterit, et ideo illum locum vocant homines illius contratæ Paradisum. Iste senex cùm viderit aliquem iuuenem formosum et robustum, posuit eum in illo paradiso; Per quosdam autem conductus descendere facit vinum et lac abundantèr. Iste Senex cùm voluerit se vindicare, vel interficere regem aliquem vel Baronem, dicit illi qui præerat illi paradiso vt aliquem de notis illius regis, vel Baronis introduceret in paradisum illum, et illum delicijs frui permitteret, et tunc daret sibi potionem vnam, quæ ipsum sopiebat in tantum, quòd insensibilem redderet, et ipsum sic dormientem faceret extra paradisum deportari: qui excitatus et se extra paradisum conspiciens, in tanta tristitia positus foret, quòd nesciret quid faceret: Tunc ad illum senem iret, rogans eum, vt interùm in paradisum introduceretur: qui sibi dicit, tu illic introduci non poteris, nisi talem vel talem interficias; et siue interfeceris, siue non, reponam te in paradiso, et ibidem poteris semper manere; Tunc ille sic faceret, et omnes seni odiosos interficeret; Et ideò omnes reges orientales illum senem timuerunt, et sibi tributum magnum dederunt.